HIS suppositis, sit prima conclusio. Solus titulus superflui, qui se tenet ex parte aduocati, obligat ipsum vt in communibus necessitatibus pauperum suscipiat causas. Probatur, quia solus iste titulus sufficit ad obligandum diuites ad faciendam eleemosynam de superfluis. Ergo sufficiet ad obligandum aduocatum . Antecedens asseritur supra quest. 32. art. 5. & 6. a D. Tho. & eius discipulis, & oppositum esset tollere de medio humanitatem & misericordiam a republica. Et certe Caietanus ita sentit ibidem, & in opusculo de praecepto eleemosynae. Vnde oblitus videtur suimet in hoc loco aut existimasse non eandem esse rationem de aduocationis patrocinio & eleemosyna: quod tamen falsum videtur.