HIS suppositis, sit prima conclusio. Solus titulus superflui, qui se tenet ex parte aduocati, obligat ipsum vt in cōmunibus necessitatibus pauperum suscipiat causas. Probatur, quia solus iste titulus sufficit ad obligandum diuites ad faciendam eleemosynā de superfluis. Ergo sufficiet ad obligandum aduocatũ . Antecedens asseritur supra quęst. 32. art. 5. & 6. à D. Tho. & eius discipulis, & oppositum esset tollere de medio humanitatem & misericordiam à republica. Et certè Caietanus ita sentit ibidem, & in opusculo de præcepto eleemosynæ. Vnde oblitus videtur suimet in hoc loco aut existimasse non eandem esse rationem de aduocationis patrocinio & eleemosyna: quod tamen falsum videtur.