Tertio argumentantur aduocati. Lex illa non habet maiorem vim obligandi, propterea quod in noua Copilatione sit collecta, quam ante copilationem. Sed antea non obligabat, ergo neque modo obligat. Et confirmatur . Nam in illa copilatione sunt multae leges quae non obligant: vt leges duelli, quae omnino sunt iniquae, & leges de synagogis aedificandis. Ad hoc respondetur, quod post latam legem illam, nunquam fuit licitum exigere plusquam duos argenteos pro ordinaria petitione. Caeterum illae leges duelli iniquae sunt & iam omnino abrogatae: aliae vero cessauerunt, quia cessauit materia: vt leges de synagogis Iudaeorum.