Tertiò argumentantur aduocati. Lex illa non habet maiorem vim obligandi, propterea quòd in noua Copilatione sit collecta, quam ante copilationem. Sed antea non obligabat, ergo neque modo obligat. Et cōfirmatur . Nam in illa copilatione sunt multæ leges quæ nō obligant: vt leges duelli, quæ omnino sunt iniquæ, & leges de synagogis ædificandis. Ad hoc respondetur, quòd post latam legem illam, nunquam fuit licitum exigere plusquam duos argenteos pro ordinaria petitione. Cæterum illæ leges duelli iniquæ sunt & iā omnino abrogatæ: aliæ verò cessauerunt, quia cessauit materia: vt leges de synagogis Iudæorum.