In oppositum est, quòd talia annua stipendia sunt minimi valoris. Nam ad summam attingunt tria vel quatuor millia dipondiorum, ergo iniquum est obligare aduocatum pro talibus stipendijs ad causas magnas & magni momenti. Notandum est quòd in. l. 10. vbi supra. Cautum est vt huiusmodi annua stipendia non sint palliationes frangendi leges Regni, quæ de stipendijs aduocatorum loquuntur. Sed iudices habita ratione litium & pretij earum, determinent, vt quod legibus taxatum est seruetur paulò plus minusve, & ideo cauendum est, ne annua stipendia sint magna.