Sit igitur conclusio. Non tenentur aduocati pro huiusmodi stipendijs annuis minimis, quae sunt in vsu, lites magni momenti suscipere. Ratio est, quia illud stipendium debitum est illis alio titulo: vel quia se obligant ad patrocinandum quando opus fuerit in causis iustis, & ad non suscipiendas causas contrariae partis. Item se obligant ad quasdam communes diligentias faciendas. v. g. ad faciendas communes petitiones.