Sit igitur conclusio. Non tenentur aduocati pro huiusmodi stipendijs annuis minimis, quæ sunt in vsu, lites magni momenti suscipere. Ratio est, quia illud stipendium debitum est illis alio titulo: vel quia se obligant ad patrocinādum quando opus fuerit in causis iustis, & ad non suscipiendas causas contrariæ partis. Item se obligant ad quasdam communes diligentias faciendas. v. g. ad faciendas communes petitiones.