DVbium quartum est, An liceat aduocatis recipere dona & munera: & simul etiam definiemus de reliquis officialibus iudicij. De qua re sunt aliquot leges Regni iustissimae. In primis enim est lex 16. tit. 5. li. 2. Copilationis citatae: vbi dicitur de omnibus iudicibus supremi Senatus, Cancellariae, & de iudicibus Cantabriae, & de iudicibus nobilium, de notarijs & relatoribus, de tabellionibus, procuratoribus, & fiscalibus: quod non possunt accipere munus aliquod, neque donum neque esculenta neque poculenta ab eo qui litem habet, vel habiturus creditur breui, vel de proximo habuerit: ita vt neque per se neque per aliam personam, nec directe, nec indirecte, aliquid recipiant. Prae terea in lib. 3. tit. 9. in. l. 5. omnes iudices prohibentur accipere munera quaelibet ab eis qui coram eis lites habent vel habituri existimantur. Et nota quod ibidem. l. 6. definitur, quod ad condemnationem iudicum qui munera accipiunt sufficiant tres testes singulares. De aduocatis vero tit. 16. lib. 2. vbi supra dicitur: quod non recipiant aliquid nisi forte aliqua esculenta & poculenta in parua quantitate. Imo. l. 19. & 21. eiusdem tituli dicitur, quod non recipiant amplius pretium quam quod fuerit taxatum secundum leges: aunque la parte se lo de de su voluntad. De tabellionibus autem est in lib. 4. tit. 27. lex vnica, quae habet titulum, El aranzel de los escriuanos, vbi singula pretia pro singulis scripturis taxantur generaliter omnibus tabellionibus. Et ibidem dicitur. " Y mandamos que no puedan lleuar ni lleuen los dichos escriuanos en lo judicial ni en lo no " " judicial mas de lo que de suso esta declarado, quantoquier que la parte se lo de graciosamente. " Vbi notandum est, quod quanuis donatio libera stando in solo iure naturae transferat dominium, potest tamen impediri translatio lege positiua. Dubium ergo nostrum est, An de facto per leges citatas impediatur translatio dominij per tales donationes in ipsos officiales, An potius sint tantum leges poe nales.