Arguitur primò, quòd transferatur dominium. Quādo leges humanæ volunt impedire huiusmodi translationem & irritare contractus: vtuntur verbis specialibus. v. g. quòd sint incapaces & inhabiles ad sic recipiendũ , sed leges citatæ solum prohibent ne fiant tales donationes sub certis pœnis, ergo transfertur dominium. Et confirmatur à simili. Per ludum alearum lege prohibitum transfertur dominium, ergo per huiusmodi donationes. ¶ Secundò. Leges prohibentes tales donationes, partim sunt pœnales, partim fundantur in præsumptione, ergo non obligant in foro conscientiæ ad restituendum acceptum, maxime cessante veritate præsumptionis. Antecedens probatur referendo rationes propter quas interdicuntur istæ donationes. Quarum prima est ad puniendam auaritiā officialium. Quæ ratio efficit legem pœnalem. Secunda ratio est, vt tollatur à tribunalibus suspicio corrupti iudicij. Istæ duæ rationes insinuant satis, quòd quando reuera iudex non corrumpitur per munera, nō teneatur illa restituere. Tertiam rationem possumus adhibere. Quoniam talis donatio licet videatur specie & facie tenus libera: tamen reuera libera non est, sed inuoluntaria: & talis præsumitur in iure.