Sed in oppositum est, quod lib. 2. de las ordenancas Reales, titul. 3. l. vlt. dicitur. " Otrosi juren los de nuestro consejo que guardaran estas ordenancas, &c. de suerte que el que lo contrario hiziere, sea obligado desde luego en el fuero de la consciencia a pagar la dicha pena, sin que espere otra condenacion: quantoquier que la culpa sea occulta. " Et Soto in lib. 1. de iustit. q. 6. art. 6. ad tertium membrum quarti argumenti principalis, inquit, quod ipsi officiales tenentur soluere poenam suorum delictorum ante iudicis sententiam: quia isti acceptauerunt & iurauerunt tales leges. Est enim illa poena conuentionalis ex pacto iusto.