PRO decisione huius dubij notandum est: quod donationes quae fiunt officialibus secundum apparentiam liberae, sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt que vulgo dicuntur, presentes y dadiuas. Et huiusmodi habent totaliter apparentiam liberae donationis. Aliae vero sunt, quae fiunt per modum pretij aut quasi pars pretij. Vt v. g. quando tabellionibus soluitur amplius pretium, quam sit taxatum pro labore. Et quanuis officialis ipse dicat, sibi non deberi tantum pretij. Respondet pars: quod ipsa libere vult donare.