Sit ergo prima conclusio. Donatio primi generis est omnino nulla: neque transfert dominium, sed potius recipiens tenetur restituere ei, qui dedit ante iudicis sententiam: etiam si dicat se liberaliter dedisse. Probatur. Nam leges citatae continent pacta quaedam conuentionalia quae obligant in foro conscientiae: vt seruetur pactum, ergo talis donatio nulla est. Et confirmatur. Nam si aliquis maritus reliquit vxori legatum, ea conditione vt non nubat: si nupserit tenetur in foro conscientiae restituere legatum haeredibus, qui succedunt ab intestato, ergo similiter in casu. Secundo probatur. Quia fuit valde necessum in Hispania pro bono communi litigantium: vt huiusmodi donationes essent nullae, quia Hispanica natio hoc habet peculiare prae caeteris nationibus quae appetit videri magnifica in donationibus suis, ergo necessarium fuit ne litigantes maximum impedimentum & detrimentum paterentur, quod huiusmodi donationes essent nullae. Et confirmatur. Quia etiam si liberaliter aliqui munera donent: alij tamen litigantes inuoluntarie dabunt, ne videantur parci & miseri: & ne eorum negotia negligenter tractentur ab officialibus.