Sit ergo prima conclusio. Donatio primi generis est omnino nulla: neque transfert dominium, sed potius recipiens tenetur restituere ei, qui dedit ante iudicis sententiam: etiam si dicat se liberaliter dedisse. Probatur. Nam leges citatæ continent pacta quædam conuentionalia quæ obligant in foro conscientiæ: vt seruetur pactum, ergo talis donatio nulla est. Et confirmatur. Nam si aliquis maritus reliquit vxori legatum, ea conditione vt non nubat: si nupserit tenetur in foro conscientiæ restituere legatum hæredibus, qui succedunt ab intestato, ergo similiter in casu. Secundò probatur. Quia fuit valde necessum in Hispania pro bono communi litigantium: vt huiusmodi donationes essent nullæ, quia Hispanica natio hoc habet peculiare præ cæteris nationibus quæ appetit videri magnifica in donationibus suis, ergo necessariũ fuit ne litigantes maximũ impedimentum & detrimentum paterentur, quòd huiusmodi donationes essent nullæ. Et confirmatur. Quia etiā si liberaliter aliqui munera donent: alij tamen litigantes inuoluntariè dabunt, ne videantur parci & miseri: & ne eorum negotia negligenter tractentur ab officialibus.