Secunda conclusio. Donatio secundi generis quanuis sit prohibita, non tamen irrita iure Hispaniensi, neque officialis tenebitur ad restitutionem ante iudicis sententiam . Hanc conclusionem possunt probare argumenta facta pro parte affirmatiua. Item quia leges illae, quae videntur esse conuentionales, loquuntur de donationibus, quas vulgo dicimus, presentes y dadiuas, sed donatio secundi generis non dicitur, presente o dadiua, ergo non tanto rigore loquendum est de huiusmodi donationibus. Item etiam confirmatur. Nam illud inconueniens ad quod vitandum necessaria fuit lex propter conditionem nationis Hispanicae, non habet locum in huiusmodi donationibus: quando enim damus aliquid amplius per modum pretij, contenti sumus dare parum amplius: neque ibi affectamus magnificentiam, sicut in donationibus, quae pure sunt donationes.