Tertia conclusio. Vtraque donatio prae dicta vt in plurimum de facto est nulla. Probatur, quia de facto & vt in plurimum est inuoluntaria, ergo non transfert dominium. Probatur antecedens, nam fere omnes soluunt amplius pretium officialibus: quia alias non recte illi faciunt suum officium, ergo hoc potius est redimere vexationem, quam liberalem esse. Et confirmatur, quia finita lite, pauci aut nulli sunt, qui huiusmodi donationes faciant: nisi expectent se cito habituros litem aliam. Quod si aliqui fecerint donationem lite omnino finita, valida erit.