Vltima conclusio. Poenam quadrupli aut decupli non tenetur aduocatus vel alius officialis soluere ante condemnationem iudicis. Probatur, quia illae leges sunt poenales, ergo non obligant ad soluendam poenam legis ante condemnationem iudicis.