Vltima conclusio. Pœnā quadrupli aut decupli non tenetur aduocatus vel alius officialis soluere ante cōdemnationem iudicis. Probatur, quia illæ leges sunt pœnales, ergo non obligant ad soluendam pœnam legis ante condemnationem iudicis.