Ad secundum respondetur, quod ille leges qua parte sunt poenales, non obligant in foro conscientiae ad soluendam poenam, vt dicit quarta conclusio. Qua vero parte fundantur in praesumptione, ordinantur ad bonum commune ad quod, vt ostendimus necessarium est, vt donationes sint irritae: etiam si sint voluntariae. Vnde impertinens est, quod ipsa praesumptio sit vera aut falsa in casu particulari: non enim fundatur in sola praesumptione.