Ad secundum respondetur, quòd illę leges qua parte sunt pœnales, non obligant in foro conscientiæ ad soluendam pœnam, vt dicit quarta conclusio. Qua verò parte fundantur in præsumptione, ordinantur ad bonum commune ad quod, vt ostendimus necessarium est, vt donationes sint irritæ: etiam si sint voluntariæ. Vnde impertinens est, quòd ipsa præsumptio sit vera aut falsa in casu particulari: non enim fundatur in sola præsumptione.