Ad argumentum verò pro parte negatiua respondetur, quòd illa lex ordinamenti nunquam fuit in vsu, & si aliquando fuit in vsu, iam non est in vsu: quia visa est difficilis & quasi impossibilis ad seruandum. Quare merito exclusa est à noua Copilatione legum sub Philippo Secundo. Denique attendant omnes confessarij, vt interrogent eiusmodi officiales. An sciant omnia statuta sua, & an fecerint contra statuta quæ specialiter iurant seruare. Nam si fecerint contra: sunt periurij. Si autem fecerint contra alia statuta: quæ iurant in communi, non sunt periurij: quia iuramentum intelligitur ferri in omnes ordinationes in communi iuxta vniuscuiusque materiam. Si autem aliquis officialis nullam habet rationem suorum statutorum, non solum peccat mortaliter, sed etiam est periurus, etiam si nullum statutum iurauerit in particulari. Pertinebit autem ad confessorem, scire quando officialis teneatur restituere, vel saltem scire dubitare: vt interroget doctiorem se: qui si non fuerit in promptu: poterit absoluere pœnitentem, obligando illum, vt postea stet senten tiæ alicuius magistri aut doctoris sufficientis. Atque hactenus de iniurijs quæ fiunt in iudicio.