Probatur conclusio. In extrema necessitate tenetur aduocatus patrocinari pauperi cum detrimento necessariorum ad suum statum, ergo in graui necessitate tenebitur cum detrimento necessariorum ad decentiam status. Probatur consequentia. Nam eadem est proportio necessariorum ad sta tum respectu extremae necessitatis: & necessariorum ad decentiam status, respectu grauis necessitatis proximi. ΒΆ Secundo probatur. Amicitia humana grauiter laederetur in illo casu, si amicus non succurreret de superfluis ad statum, quanuis necessarijs ad decentiam status: ergo & charitas laeditur in illo casu nisi aduocatus succurrat patrocinio suo non necessario ad statum, quanuis necessario ad decentiam status. Soto libr. 5. de iustitia. quaestione. 8. artic. 1. ait, non esse praeceptum aduocato subueniendi indigentibus in grauibus necessitatibus nisi de superfluo. Sed haec sententia si vera est debet intelligi de superfluo ad statum: non de superfluo ad decentiam status. Hoc enim modo etiam obligantur diuites facere eleemosynam de superfluo ad statum in grauibus necessitatibus. Sed rogat aliquis an sit maior obligatio in aduocatis ad patrocinandum pro indigentibus quam in diuitibus ad faciendam eleemosynam de suis diuitijs? communis sententia est negatiua. Alia sententia est, quod aduocatus tenetur patrocinari ex charitate tanta obligatione quanta tenetur testis testificari ex charitate.