Sit igitur tertia conclusio. Non tenetur aduocatus ex charitate patrocinari indigentibus patrocinio quoties testis tenetur testificari ex eadem charitate. Probatur, nam testis tenetur testificari ex charitate, quando si non testificatur: proximus amittit aliquod bonum vtile uotabile, etiam si alias sit diues. Caeterum aduocatus in illo casu non tenetur gratis patrocinari, sed potest pretium pro patrocinio exigere. Et confirmatur . Res quae nullius pretij sunt habenti, sunt autem magni commodi ad impediendum damnum alterius, tenetur homo illas impendere ex charitate in vtilitatem alterius: sed huiusmodi est testificatio, ergo testis tunc tenetur testificari. Caeterum aduocatus vtilitatem accipit & pretium pro suo patrocinio, ergo non tenebitur patrocinari quoties testis tenebitur testificari.