Sit igitur tertia conclusio. Non tenetur aduocatus ex charitate patrocinari indigentibus patrocinio quoties testis tenetur testificari ex eadem charitate. Probatur, nam testis tenetur testificari ex charitate, quando si non testificatur: proximus amittit aliquod bonum vtile uotabile, etiam si alias sit diues. Cæterum aduocatus in illo casu nō tenetur gratis patrocinari, sed potest pretiũ pro patrocinio exigere. Et cōfirmatur . Res quæ nullius pretij sunt habenti, sunt autẽ magni cōmodi ad impediẽdum damnũ alterius, tenetur homo illas impendere ex charitate in vtilitatem alterius: sed huiusmodi est testificatio, ergo testis tunc tenetur testificari. Cæterum aduocatus vtilitatem accipit & pretium pro suo patrocinio, ergo non tenebitur patrocinari quoties testis tenebitur testificari.