Quarta conclusio. Aliquoties tenebitur aduocatus patrocinari indigentibus, quando neque ipse neque alij diuites tenentur dare illis pecunias vt conducant aduocatum. Vt v. g. sit casus: quod patiatur aliquis magnam iacturam si sua causa careat patrocinio, sed tamen non incidet in tantam inopiam, vt careat necessarijs ad statum suum: quanuis non habeat vnde soluat pretium aduocato. Tunc aduocatus tenetur ex charitate gratis ferre patrocinium: & tamen nemo tenetur dare illi eleemosynam de bonis temporalibus. Ratio est, quia ille non indiget bonis temporalibus ad sustentationem sui status: indiget tamen patrocinio, vt non amittat quod antea habebat. Alter casus est: vbi haec differentia verificatur. Sit aliquis, cuius causa si careat patrocinio conijciet ipsum in communem necessitatem. Sint etiam multi alij pauperes in simili necessitate: qui tamen non egent patrocinio. Tunc alij diuites non tenentur dare eleemosynam illi pauperi, etiam de superfluo: satisfacient enim si illam tribuant alijs pauperibus. At vero aduocatus tenetur illi patrocinari, si habet patrocinium superfluum ad decentiam sui status. Ratio est: quia solus ille pauper inter omnes alios indiget patrocinio: quod potest praestare solus aduocatus.