# 71 [De advocatis] QVAESTIO LXXI. De Aduocatis. POSTEA considerandum est, de iniustitia, quae fit in iudicio ex parte aduocatorum. ¶ Et circa hoc quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum aduocatus teneatur prae stare patrocinium causae pauperum. AD Primum sic proceditur. Vide{ Infra arti. 4. corp. & ad primum . } tur, quod aduocatus teneatur prae stare patrocinium causae pauperum. Dicitur enim Exod. 23. "Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed subleuabis cum eo." Sed non minus periculum imminet pauperi, si eius causa contra iustitiam opprimatur, quam si eius asinus iaceat sub onere. Ergo aduocatus tenetur prestare patrocinium causae pauperum. ¶ 2 Praeterea + { Homil. 9. in euange. non procul a fin. }. Gregorius dicit in quadam homil. "Habens intellectum, curet omnino, ne taceat, habens rerum affluentiam, a misericordia non torpescat, habens artem qua regitur, vsum illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud diuitem, pro pauperibus intercedat." Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter dispensare quilibet tenetur, quod patet ex poena serui abscondentis talentum, Matthaei. 25. Ergo aduocatus tenetur pro pauperibus loqui. ¶ 3 Praeterea. Praeceptum de misericordiae operibus adimplendis, cum sit affirmatiuum, obligat pro loco & tempore, quod est maxime in necessitate. Sed tempus necessitatis videtur esse, quando alicuius pauperis causa opprimitur. Ergo in tali casu videtur quod aduocatus teneatur pauperibus patrocinium praestare. SED contra, Non minor necessitas est indigentis cibo, quam indigentis aduocato. Sed ille qui habet potestatem cibandi, non semper tenetur pauperem cibare. Ergo nec aduocatus semper tenetur cause pauperum patrocinium praestare. RESPONDEO dicendum, quod cum praestare patrocinium causae pauperum, ad opus misericordiae pertineat, idem est hic dicendum quod & supra de alijs operibus misericordiae * { Quaest. 32. artic. 5. } dictum est. Nullus autem sufficit omnibus indigentibus, misericordiae opus impendere. Et ideo, sicut* { Lib. 1. ca. 28. in princip. to. 3. } Augustinus dicit in 1. de Doctrina Christia. Cum omnibus prodesse non possis, his potissime consulendum est, qui pro locorum & temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Dicit pro locorum opportunitatibus, quia non tenetur homo per totum mundum quaerere indigentes, quibus subueniat, sed sufficit, si eis qui sibi occur runt, misericordiae opus impendat. Vnde dicitur Exodi 23. "Si occurreris boui inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum." Addit autem, & temporum, quia non tenetur homo futurae necessitati alterius prouidere, sed sufficit si praesenti necessitati succurrat. Vnde dicitur 1. Ioannis 3. "Qui viderit fratrem suum necessitatem habentem, & clauserit viscera sua ab eo, &c". Subdit autem. Vel quarumlibet rerum, quia homo sibi coniunctis quacunque necessitudine maxime debet curam impendere, secundum illud primae ad Timotheum 5. "Si quis suorum, & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit." Quibus amen concurrentibus considerandum restat, vtrum aliquis tantam necessitatem patiatur, quod non in promptu appareat, quomodo ei possit aliter subueniri, & in tali casu tenetur ei opus misericordiae impendere. Si autem in promptu appareat, quomodo aliter ei subueniri possit, vel per se ipsum, vel per aliam personam magis coniunctam, aut maiorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subuenire, ita quod non faciendo peccet, quamuis si subuenerit. absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Vnde aduocatus non tenetur semper causae pauperum patrocinium praestare, sed solum concurrentibus conditionibus praedictis, alioquin oporteret eum omnia alia negotia praetermittere, & solis causis pauperum iuuandis intendere. Et idem dicendum est de medico, quantum ad curationem pauperum. AD primum ergo dicendum, quod quando asinus iacet sub onere, non potest ei aliter subueniri in casu isto, nisi per aduenientes subueniatur. Et ideo tenentur iuuare. Non autem tenerentur, si posset aliunde remedium afferri. AD secundum dicendum, quod homo talentum sibi creditum tenetur vtiliter dispensare, seruata opportunitate locorum, & temporum, & aliarum rerum, vt* { In corp. articuli. } dictum est. AD tertium dicendum, quod non quae libet necessitas causat debitum subueniendi, sed solum illa quae est dicta* { In corp. articuli. }. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum conuenienter aliqui secundum iura arceantur ab officio aduocandi. AD Secundum sic proceditur.{ Infra quae stio. 188. ar. 3. ad 2. } Videtur quod inconuenienter aliqui secundum iura arceantur ab officio aduocandi . Ab operibus enim misericordiae nullus debet arceri. Sed patrocinium prestare in causis, ad opera misericordiae pertinet, vt* { Art. prae cedenti. } dictum est. Ergo nullus debet ab hoc officio arceri. ¶ 2 Praeterea. Contrariarum causarum non videtur esse idem effectus. Sed esse deditum rebus diuinis, & esse deditum peccatis, est contrarium. Inconuenienter ergo excluduntur ab officio aduocati quidam propter religionem, vt monachi & clerici. Quidam autem propter culpam, vt infames & haeretici. ¶ 3 Praeterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed ad officium dilectionis pertinet, quod aliquis aduocatus, causae alicuius patrocinetur. Inconuenienter ergo aliqui, quibus conceditur pro seipsis autoritas aduocationis, prohibentur patrocinari causis aliorum. SED contra est, quod* { 3. q. 7. ca. infames. } tertia quaestione septima, multae personae arcentur ab officio postulandi. RESPONDEO dicendum , quod aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Vno modo propter impotentiam, alio modo propter indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu. Indecentia autem non excludit omnino, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio aduocatorum prohibentur quidam propter impotentiam, eo quod deficiunt sensu, vel interiori, sicut furiosi & impuberes, vel exteriori, sicut surdi & muti. Est enim necessaria aduocato & interior petitia, qua possit conuenienter iustitiam assumptae causae ostendere: & iterum loquela cum auditu, vt possit pronuntiare & audire quod ei dicitur. Vnde qui in his defectum patiuntur, omnino prohibentur ne sint aduocati nec pro se, nec pro alijs. Decentia autem hu iusmodi officij exercendi tollitur dupliciter. Vno modo ex hoc, quod aliquis est rebus maioribus obligatus. Vnde monachos & presbyteros non decet in quacunque causa aduocatos esse neque clericos in iudicio seculari, quia huiusmodi personae sunt rebus diuinis astrictae. Alio modo propter personae defectum, vel corporalem (vt patet de caecis, qui conuenienter iudicio astare non possent) vel spiritualem: non enim decet, vt alterius iustitiae patronus existat, qui in seipso iustitiam contempsit. Et ideo infames, infideles, & damnati de grauibus criminibus non decenter sunt aduocati, tamen huiusmodi indecentiae necessitas praefertur. Et propter hoc huiusmodi personae possunt pro seipsis vel pro personis sibi coniunctis vti officio aduocati. Vnde & clerici pro ecclesijs suis, possunt esse aduocati, & monachi pro causa monasterij sui, si abbas praeceperit. AD primum ergo dicendum, quod ab operibus misericordiae interdum propter indecentiam impediuntur aliqui, & aliqui propter impotentiam. Non enim omnia opera misericordiae omnes decent, sicut stultos non decet consilium dare, neque ignorantes docere. AD secundum dicendum, quod sicut virtus corrumpitur per superabundantiam & defectum, ita aliquis fit indecens & per maius & per minus. Et propter hoc quidam arcentur a patrocinio praestando in causis, quia sunt maiores tali officio, sicut religiosi & clerici. Quidam vero quia sunt minores, quam vt eis hoc officium competat, sicut infames & infideles. AD tertium dicendum, quod non ita imminet homini necessitas patrocinari causis aliorum sicut proprijs, quia alij possunt sibi aliter subuenire. Vnde non est similis ratio. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum aduocatus peccet, si iniustam causam defendat. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod aduocatus non peccet, si iniustam causam defendat. Sicut enim osten ditur peritia medici, si infirmitatem desperatam sanet, ita etiam ostenditur peritia aduocati, si etiam iniustam causam defendere possit. Sed medicus laudatur, si infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam aduocatus non peccat, sed magis laudandus est, si iniustam causam defendat. ¶ 2 Praeterea. A quolibet peccato licet desistere. Sed aduocatus punitur, si causam suam perdiderit, vt habetur secunda quae stione tertia.* { 2. quaest. 3. si quem poenituerit. } Ergo aduocatus non peccat, iniustam causam defendendo, si eam defendendam susceperit. ¶ 3 Praeterea. Maius videtur esse peccatum, si iniustitia vtatur ad iustam causam defendendam (puta producendo falsos testes, vel allegando falsas leges) quam iniustam causam defendendo, quia hoc est peccatum in forma, illud in materia. Sed videtur aduocato licere talibus astutijs vti, sicut militi licet ex insidijs pugnare. Ergo videtur quod aduocatus non peccat, si iniustam causam defendat. SED contra est, quod dicitur secundi Paralipomenon decimonono, Impio praebes auxilium, & idcirco iram Domini merebaris. Sed aduocatus defendens causam iniustam, impio praebet auxilium. Ergo peccando, iram Domini meretur. RESPONDEO dicendum, quod illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum, siue consulendo, sine adiuuando, siue qualitercunque consentiendo, quia consilians & coadiuuans quodammodo est faciens. Et Apostolus dicit ad Romanos. 1. quod "digni sunt morte non solum qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus," vnde & supra dictum est* { Q. 62. artic. 7. }, quod omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est autem, quod aduocatus & auxilium & consilium praestat ei cuius causae patrocinatur. Vnde si scienter iniustam causam defendit, absque dubio grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur eius damni, quod contra iustitiam per eius auxilium altera pars incurrit. Si autem ignoranter iniustam causam defendit, putans esse iustam, excusatur secundum modum, quo ignorantia excusare potest. AD primum ergo dicendum, quod Me dicus accipiens in cura infirmitatem desperatam, nulli facit iniuriam. Aduocatus autem suscipiens causam iniustam, iniuste lae dit eum, contra quem iniuste patrocinium praestat. Et ideo non est similis ratio. Quanuis enim laudabilis videatur quantum ad peritiam artis, tamen peccat, quantum ad iniustitiam voluntatis, qua abutitur arte ad malum. AD secundum dicendum, quod aduocatus si in principio credidit causam iustam esse, & postea in processu appareat eam esse iniustam, non debet eam prodere, vt scilicet aliam partem iuuet, vel secreta suae causae alteri parti reuelet, potest tamen & debet causam deserere, vel eum cuius causam agit ad cedendum inducere, siue ad componendum sine aduersarij damno. AD tertium dicendum, quod sicut supra dictum est* { Qu. 40. artic. 3. }, militi vel duci exercitus licet in bello iusto ex insidijs agere ea, quae facere debet, prudenter occultando, non autem falsitatem fraudulenter faciendo, quia etiam hosti fidem seruare oportet, sicut{ In ca. vlt. quod de iustitiae agit a medio. } Tullius dicit in primo de Officijs. Vnde & aduocato defendenti causam iustam, licet prudenter occultare ea, quibus impediri posset processus eius, non autem licet ei aliqua falsitate vti. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum aduocato liceat pro suo patrocinio pecuniam accipere. AD Quartum sic proce{ Opusc. 19. ca. 7. cor. } ditur. Videtur, quod aduocato non liceat pro suo patrocinio pecuniam accipere. Opera enim misericordiae non sunt intuitu humanae remunerationis facienda, secundum illud Lucae 14. "Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque vicinos diuites, ne forte & ipsi te reinuitent, & fiat tibi retributio." Sed praestare patrocinium causae alicuius, pertinet ad opera misericordiae, vt dictum est + { Art. 1. huius quaest. }. Ergo non licet aduocato accipere retributionem pecunie pro patrocinio praestito. ¶ 2 Praeterea, Spirituale non est pro temporali commutandum . Sed patrocinium praestitum , videtur esse quoddam spirituale, cum sit vsus scientiae iuris. Ergo non licet aduocato pro patrocinio praestito pecuniam accipere. ¶ 3 Praeterea, Sicut ad iudicium concurrit persona aduocati, ita etiam persona iudicis, & persona testis. Sed secundum Augustinum ad Macedonium + { Epist. 54. in 2. pagi. ante finem illius, tomo. 2. }, non debet iudex vendere iustum iudicium, nec testis verum testimonium. Ergo nec aduocatus poterit vendere iustum patrocinium. SED contra est, quod Augustinus + { Eodem loco nunc proxime dicto. } dicit ibidem, quod aduocatus licite vendit iustum patrocinium , & Iurisperitus verum consilium. RESPONDEO dicendum, quod ea quae quis non tenetur alteri exhibere, iuste potest pro eorum exhibitione recompensationem accipere. Manifestum est autem quod aduocatus non semper tenetur patrocinium praestare, aut consilium dare causis aliorum. Et ideo si vendat tuum patrocinium, siue consilium, non agit contra iustitiam. Et eadem ratio est de medico opem ferente ad sanandum, & de omnibus alijs huiusmodi personis, dum tamen moderate accipiant, considerata conditione personarum, & negotiorum, & laboris, & consue tudine patriae. Si autem per improbitatem aliquid immoderate extorqueant, peccant contra iustitiam. Vnde Augustinus + { Epist. 54. non multis remote ante finem tomo. 2. } dicit ad Macedonium, quod ab his extorta per immoderatam improbitarem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent. AD primum ergo dicendum, quod non semper quae homo potest misericorditer facere, tenetur facere gratis, alioquin nulli liceret aliquam rem vendere, quia quamlibet rem potest homo misericorditer impendere. Sed quando eam misericorditer impendit, non humanam, sed diuinam remunerationem quaerere debet. Et similiter aduocatus, quando causae pauperum misericorditer patrocinatur, non debet intendere remunerationem humanam, sed diuinam, non tamen semper tenetur gratis patrocinium impendere. AD secundum dicendum , quod etsi scientia iuris sit quoddam spirituale, tamen vsus eius fit opere corporali. Et ideo pro eius recompensatione licet pecuniam accipere, alioquin nulli artifici liceret de arte sua lucrari. AD tertium dicendum, quod iudex & testis communes sunt vtri que parti, quia iudex tenetur iustam sententiam dare, & testis tenetur verum testimonium dicere. Iustitia autem & veritas non declinant in vnam partem magis, quam in aliam . Et ideo iudicibus de publico sunt stipendia laboris statuta, & testes accipiunt, non quasi pretium testimonij, sed quasi stipendium laboris expensas, vel ab vtraque parte, vel ab ea, a qua inducuntur, quia nemo militat stipendijs suis vnquam , vt dicitur primae ad Corinthios nono. Sed aduocatus alteram partem tantum defendit. Et ideo licite potest pretium accipere a parte, quam adiuuat. SVMMA ARTICVLI. EX tota hac quaestione colliguntur octo conclusiones. Prima est in artic. 1. aduocatus tenetur patrocinari pauperibus occurrentibus, attentis circunstantijs loci & temporis & personarum & quando non in promptu apparet, quomodo eis aliter possit succurri. Secunda conclusio in artic. 2. conuenienter arcentur ab officio aduocandi quidam propter impotentiam, quidam propter indecentiam. Tertia conclusio in eodem articulo. Illis quibus interdicitur aduocandi officium propter impotentiam, nunquam admittuntur ad illud: ij vero qui non admittuntur propter indecentiam, aliquando in casu necessitatis admittuntur. Quarta conclusio in artic. 3. Aduocatus qui scienter iniustam causam defendit, grauiter peccat: & tenetur ad restitutionem damni contrariae partis. Quinta conclusio. Aduocatus qui ex ignorantia defendit iniustam causam, excusatur a peccato & restitutione pro modo ignorantiae . Sexta conclusio ad secundum. Aduocatus si a principio credidit causam esse iustam, & postea cognoscat esse iniustam debet causam deserere: sed non potest prodere parti contrariae defectum causae. Septima conclusio in articul. 4. Licitum est aduocato pro patrocinio suo pretium accipere moderatum, considerata conditione personae, & negotiorum & laboris & consuetudine patriae. Vltima conclusio ibidem. Si per improbitatem aliquid extorqueat aduocatus, peccat contra iustitiam. COMMENTARIVS. CIrca istam quaestionem notandum est, quod extant tituli de postulando, hoc est de petendo iudicio, quod est aduocati munus in. ff. in. C. in Decretalibus. In Recopilatione antiqua legum regalium Hispaniae in. l. 40. de Praetorio Regio de cancellaria. & in. l. 54. de aduocatis. Item in Recopilatione facta, sub Philippo Secundo Rege Catholico libr. 2. titul. 16. de aduocatis. Extant etiam tituli in vtroque Iure de procuratoribus. De quibus etiam procuratoribus est dicendum, eo quod in Hispania omnes aduocati sunt etiam procuratores. De quibus est titulus. 24. lib. 2. In Recopilat. citata. DVbium primum est circa primam conclusionem Diui Thomae, An aduocatus teneatur citra extremam necessitatem patrocinari pauperibus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nemo tenetur ad eleemosynam faciendam nisi existenti in extrema necessitate. Ergo &c. Confirmatur, alij diuites non tenentur dare pauperi pecunias, vt conducat aduocatum: nisi existenti in extrema necessitate. Ergo neque ipse aduocatus patrocinari. ¶ Secundo raro vel nunquam contingit, vt quis teneatur in casu dubio fauere vni parti contra alteram, maxime si illa pars est aggrediens: sed causae in quibus pauperes aegent patrocinio sunt eiusmodi, ergo, &c. ¶ Tertio. In quibusdam ciuitatibus sunt quidam aduocat stipendiati, vt suscipiant causas pauperum . Ergo ibi alij aduocati non tenebuntur pauperibus patrocinari. ¶ Sed pro parte affirmatiua arguitur primo. Ex Diuo Tho. in prima conclusione . Vbi non facit mentionem extreme necessitatis, sed neque grauis: sed solum ait quod cum non apparet in promptu quomodo pauperi aliter subueniatur , tenetur aduocatus patrocinari. ¶ Secundo . Testis tenetur ex charitate ferre testimonium in fauorem innocentis etiam citra extremam necessitatem, vt diximus in quaest. 70. art. 1. Ergo aduocatus idem tenetur facere pro paupere. Patet consequentia, quia vterque solo verbo absque suo detrimento potest proximo succurrere. De hoc dubio, Caietanus in hoc loco ait, "Nunquam obligari aduocatum ad patrocinandum pauperibus, nisi in extrema necessitate": idem dicit Nauarrus in Manuali cap. 25. num. 29. PRO decisione huius dubij supponendum est, ex quaest. 32. artic. 5. & 6. quod necessitas est triplex in proximo: quaedam communis , quales solent esse in republica. Alia est grauis. Vt v. g. quod aliquis decidat a suo statu vel est in periculo illum amittendi. Alia est extrema. v. g. quando aliquis morietur nisi ei succurratur. Similiter etiam triplex est superfluum. Quodam est superfluum ad decentiam status, quodam vero est superflluum ad statum : aliud est superfluum ad personam ipsam. HIS suppositis, sit prima conclusio. Solus titulus superflui, qui se tenet ex parte aduocati, obligat ipsum vt in communibus necessitatibus pauperum suscipiat causas. Probatur, quia solus iste titulus sufficit ad obligandum diuites ad faciendam eleemosynam de superfluis. Ergo sufficiet ad obligandum aduocatum . Antecedens asseritur supra quest. 32. art. 5. & 6. a D. Tho. & eius discipulis, & oppositum esset tollere de medio humanitatem & misericordiam a republica. Et certe Caietanus ita sentit ibidem, & in opusculo de praecepto eleemosynae. Vnde oblitus videtur suimet in hoc loco aut existimasse non eandem esse rationem de aduocationis patrocinio & eleemosyna: quod tamen falsum videtur. Secunda conclusio. Grauis necessitas ex parte indigentis sufficit obligare aduocatum vt patrocinetur, etiam si patrocinium non sit superfluum aduocato ad decentiam status. Et notandum est quod necessarium ad decentiam status distinguitur a necessario ad statum: ita vt possit quis non amittere statum suum, amissis necessarijs ad decentiam status. Sit itaque casus ad verificandam conclusionem, quod pauper est in periculo amittendi statum suum, vel vt detrudatur in carcerem, vbi duram vitam aget. Tunc verificatur nostra conclusio: quod aduocatus tenetur amittere lucrum necessarium sibi ad decentiam status, vt patrocinetur pauperi. Probatur conclusio. In extrema necessitate tenetur aduocatus patrocinari pauperi cum detrimento necessariorum ad suum statum, ergo in graui necessitate tenebitur cum detrimento necessariorum ad decentiam status. Probatur consequentia. Nam eadem est proportio necessariorum ad sta tum respectu extremae necessitatis: & necessariorum ad decentiam status, respectu grauis necessitatis proximi. ¶ Secundo probatur. Amicitia humana grauiter laederetur in illo casu, si amicus non succurreret de superfluis ad statum, quanuis necessarijs ad decentiam status: ergo & charitas laeditur in illo casu nisi aduocatus succurrat patrocinio suo non necessario ad statum, quanuis necessario ad decentiam status. Soto libr. 5. de iustitia. quaestione. 8. artic. 1. ait, non esse praeceptum aduocato subueniendi indigentibus in grauibus necessitatibus nisi de superfluo. Sed haec sententia si vera est debet intelligi de superfluo ad statum: non de superfluo ad decentiam status. Hoc enim modo etiam obligantur diuites facere eleemosynam de superfluo ad statum in grauibus necessitatibus. Sed rogat aliquis an sit maior obligatio in aduocatis ad patrocinandum pro indigentibus quam in diuitibus ad faciendam eleemosynam de suis diuitijs? communis sententia est negatiua. Alia sententia est, quod aduocatus tenetur patrocinari ex charitate tanta obligatione quanta tenetur testis testificari ex charitate. Sit igitur tertia conclusio. Non tenetur aduocatus ex charitate patrocinari indigentibus patrocinio quoties testis tenetur testificari ex eadem charitate. Probatur, nam testis tenetur testificari ex charitate, quando si non testificatur: proximus amittit aliquod bonum vtile uotabile, etiam si alias sit diues. Caeterum aduocatus in illo casu non tenetur gratis patrocinari, sed potest pretium pro patrocinio exigere. Et confirmatur . Res quae nullius pretij sunt habenti, sunt autem magni commodi ad impediendum damnum alterius, tenetur homo illas impendere ex charitate in vtilitatem alterius: sed huiusmodi est testificatio, ergo testis tunc tenetur testificari. Caeterum aduocatus vtilitatem accipit & pretium pro suo patrocinio, ergo non tenebitur patrocinari quoties testis tenebitur testificari. Denique probatur conclusio. Nam testimonium semper est superfluum etiam ad decentiam status respectu testis: at vero patrocinium non semper est superfluum ad statum vel ad decentiam status aduocati. Ergo pluries tenebitur testis testificari, quam aduocatus patrocinari. Quarta conclusio. Aliquoties tenebitur aduocatus patrocinari indigentibus, quando neque ipse neque alij diuites tenentur dare illis pecunias vt conducant aduocatum. Vt v. g. sit casus: quod patiatur aliquis magnam iacturam si sua causa careat patrocinio, sed tamen non incidet in tantam inopiam, vt careat necessarijs ad statum suum: quanuis non habeat vnde soluat pretium aduocato. Tunc aduocatus tenetur ex charitate gratis ferre patrocinium: & tamen nemo tenetur dare illi eleemosynam de bonis temporalibus. Ratio est, quia ille non indiget bonis temporalibus ad sustentationem sui status: indiget tamen patrocinio, vt non amittat quod antea habebat. Alter casus est: vbi haec differentia verificatur. Sit aliquis, cuius causa si careat patrocinio conijciet ipsum in communem necessitatem. Sint etiam multi alij pauperes in simili necessitate: qui tamen non egent patrocinio. Tunc alij diuites non tenentur dare eleemosynam illi pauperi, etiam de superfluo: satisfacient enim si illam tribuant alijs pauperibus. At vero aduocatus tenetur illi patrocinari, si habet patrocinium superfluum ad decentiam sui status. Ratio est: quia solus ille pauper inter omnes alios indiget patrocinio: quod potest praestare solus aduocatus. Quinta conclusio. Ad eundem modum proportionabiliter dicendum est de alijs officialibus iustitiae. v. g. de procuratoribus & tabellionibus: & etiam de medicis, qui tenentur pauperes curare proportionabiliter, vt dictum est de aduocatis. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens. Imo in communibus necessitatibus tenetur homo de superfluis ad decentiam status & in grauibus de superfluis ad statum, in extremis autem necessitatibus tenetur dare eleemosynam de superfluis ad sustentationem personae. ¶ Ad confirmationem patet ex quarta conclusione. Ad secundum respondetur, quod quanuis non ita teneatur aduocatus suscipere causam dubiam pauperis, sicut tenetur su scipere causam certam & licitam, certo tamen tenebitur suscipere aliquando causam dubiam pauperis, vt declaretur eius iustitia: etiam si ipse pauper sit actor: quia in iudicijs ille qui habet vicem actoris intendit etiam se defendere ab iniuria quam patitur ab altera parte. Ad tertium nego consequentiam. Nam quanuis aduocati stipendiati teneantur ex iustitia patrocinari pauperibus: tamen continget vel propter illorum iniquitatem, vel quia sunt valde impediti, vt non possint patrocinari. Et tunc alij aduocati tenebuntur patrocinari pauperibus. DVbium secundum est, An aduocatus qui ex ignorantia vel negligentia non recte facit officium, teneatur restituere. Respondetur & sit prima conclusio. Aduocatus qui propter ignorantiam perdit causam sui clientis, peccat contra iustitiam, & tenetur restituere totum damnum, quod inde euenit clienti. Probatur primo, quia non praestat quod promisit ex pacto, accepto pretio pro patrocinio. Secundo . Aduocatus qui caret peritia sufficienti ad suscipiendas causas peccat mortaliter contra iustitiam se obligando ad patrocinium, ergo tenetur restituere ratione iniuriosae actionis, etiam si gratis patrocinetur. Secunda conclusio. Si procurator sit negligens in procuranda causa peccat mortaliter & renetur restituere de leui culpa. Prima pars huius conclusionis patet ex dictis. Secunda vero pars probatur ex ijs quae dicta sunt supra quaest. 62. art. 7. vbi obligauimus iudices negligentes & omnes officiales qui tenentur ex officio aliquid custodire & non custodiunt, restituere de leui culpa: & non solum de lata & ampla. Et ratio erat, quia talis custodia vergit in vtilitatem vtriusque partis, sicut ille qui conducit domum tenetur illam custodire, & restituere damna de leui culpa, & non solum de lata & ampla. Ex hac conclusione sequitur corollarium, quod sunt in peccato mortali omnes aduocati, qui parati sunt recipere omnes causas etiam iustas absque termino. Probatur, quia industria humana finita est, ergo deficiet sae pe in necessarijs pro singulis causis, si recipiat quotquot occurrerint. DVbium tertium est circa quartam conclusionem , An aduocatus suscipiens scienter causam iniustam, teneatur ad restitutionem si vincit litem, non solum parti contrariae: sed etiam fisco & accusatori. Respondetur & sit prima conclusio. Aduocatus tenetur in casu posito restituere parti contrariae, non solum principale, sed etiam expensas. Haec conclusio patet. Nam actio aduocati est iniuriosa parti contrariae, ergo tenetur ad restitutionem totius damni. Secunda conclusio. In eodem casu, si aduocatus non admonet clientem suum de iniustitia causae, tenetur illi restituere expensas quas facit. Patet, quia suo mendacio vel dissimulatione perniciosa patitur cliens detrimentum illud. Si autem admonuerit illum de iniustitia causae, non tenebitur restituere quicquam: quia scienti & volenti nulla fit iniuria. Tertia conclusio. Aduocatus in casu posito, non tenetur restituere fisco vel accusatori commodum quod erant habituri, si contraria pars vinceret. Probatur. Testis falsus in eadem causa iniusta non tenetur, vt diximus quaest. 70. artic. 1. restituere fisco, ergo neque aduocatus. Patet consequentia a fortiori, quia vt habetur in cap. non sane. 14. quaest. 5. & in D. Tho. art. 4. ad tertium. Haec est differentia inter testem & aduocatum, quod testis adhibetur ad manifestationem veritatis inter vtramque partem aequaliter: sed aduocatus adhibetur in fauorem vnius partis, ergo si testis non tenetur restituere fisco: multo minus aduocatus. Circa quartam. conclusionem aduertendum est etiam, quod aduocatus suscipiens causam iniustam, semper est periurus: quia secundum leges Regni praestat iuramentum in initio causae, quod non sit defensurus causam iniustam. DVbium quartum est circa sextam conclusionem, ad quid teneatur aduocatus qui processu litis cognoscit susceptam causam esse iniustam. Et arguitur contra conclusionem D. Thomae, in eo quod dicit quod non tenetur prodere causam parti contrariae . Testis etiam non rogatus tenetur ferre testimonium quando necessarium est ad liberandum proximum ab iniquo damno: sed aduocatus in casu posito scit aliquid per quod contraria pars liberabitur a damno iniquo. v. g. a morte, ab infamia, ab amissione bonorum, ergo tenebitur suo testimonio contrariam partem adiuuare, etiam si non debeat patrocinari pro illa. Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. In causis criminalibus concludit argumentum. Secunda conclusio. In ciuilibus causis raro aut nunquam tenetur aduocatus ferre testimonium pro contraria parte. Probatur. Nam officium aduocati est defendere causam suae partis quantum in se fuerit, & propterea reuelantur illi secreta quaedam, quae non reuelarentur nisi esset patronus, ergo valde indecens esset & scandalosum, reuelare huiusmodi secreta, nisi magna & euidenti necessitate vrgente. Nihilominus sit tertia conclusio. Potest contingere casus in ciuilibus causis vbi aduocatus teneatur testificari pro parte contraria. Vt v. g. si pars contraria amissura est totum censum suum aut magnam pecuniae summam, vnde decidet a suo statu. Tunc aduocatus tenetur meliore modo quo poterit admonere partem contrariam de iniustitia suae partis: & si opus fuerit testificari. Hanc probat etiam argumentum factum. Et confirmatur . Nam secretum huiusmodi non obligat cum tanto detrimento partis contrariae: sed satis fuerit, quod in multis casibus teneantur alij testificari in quibus aduocatus neque debet neque potest testificari. DVbium quintum est, An aduocatus suscipiens causam euidenter iustam peccet contra iustitiam, si vtatur cautelis & mendacijs praesentando scripturas falsas, & alia huiusmodi faciendo. ¶ Respondetur & sit vnica conclusio. Talis aduocatus non peccat contra iustitiam, ac proinde nec tenetur ad restitutionem. Probatur, quia nullam iniuriam facit parti contrariae: quin potius impedit eam ab iniuria facienda. Et rursus non peccat contra iustitiam iudicis aut iudicij. Probatur, quia iudicium contrarium suae parti esset iniustum, ergo simpliciter non esset iudicium, ac per consequens non peccat contra iustitiam si quis faciat contra tale iudicium. Sed nihilominus aduocatus peccabit peccatum mendacij aut periurij, si ipse iurat falsum aut alios iurare facit. Item probatur conclusio. Quia testis non peccat contra iustitiam si testificatur falsum in eadem causa, ergo neque aduocatus. Patet consequentia. Nam testis, vt diximus, est communis vtrique parti, aduocatus vero tantum tenetur respicere ius suae partis & illud defendere. Sed maxime aduertendum est, quod haec conclusio non habet verum ex eo quod alicui Iurisperito aduocato videatur sua causa iusta: sed habebit verum quando causa iudicio omnium aut fere omnium Iurisperitorum iusta est. DVbium sextum est, An liceat aduocato vtram libet partem causae dubiae suscipere? Pro cuius expositione nota, quod est triplex gradus causae dubiae. Primus gradus est, quando vtraque pars habet pro se aequales rationes, doctores pares, authoritate & numero, aut fere pares. ¶ Secundus gradus est, quando altera pars est verosimilior, & habet plures Iurisperitos & maioris autoritatis fautores: nihilominus altera pars est probabilis, & habet pro se Iurisperitos non contemnendae autoritatis. Tertius gradus est, quando altera pars vsque adeo probabilior & verosimilior est, quod altera pars reputetur parum probabilis, etiam si aliquando & raro aliqui iudices sequantur illam propter rationes sophisticas & apparentes, quas habet. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua, quod non sit licitum in primo gradu suscipere causam alterius partis. Nam ipse actor peccat contra iustitiam agendo contra alteram partem, ergo aduocatus similiter peccat fauendo illi. Antecedens probatur. Nam in dubijs melior est conditio possidentis, ergo actor qui vult & intendit deturbare a possessione alteram partem, peccat contra iustitiam . Secundo. Iudex in simili causa dubia tenetur ferre sententiam in fauorem possidentis, ergo actor & aduocatus peccat contra iustitiam agendo contra possessorem. Tertio. Si ille aduocatus in casu dubio admoneret Regem, vt inferret bellum alteri Regi qui est in possessione, peccaret contra iustitiam, ergo in casu posito peccat. Antecedens probatur. Quia bellum non potest inferri contra possessorem in casu dubio. Hec tria argumenta probare intendunt quod non possit aduocatus suscipere causam actoris in casu dubio. Sed arguitur quarto, quod non possit suscipere causam rei maxime in secundo gradu dubietatis. Nam aduocatus iudicat contrariam partem esse probabiliorem, ergo agit contra scientiam & conscientiam suscipiendo partem minus probabilem. Et confirmatur. Si aduocatus doceret in cathedra opinionem minus probabilem contra probabiliorem peccaret, ergo multo magis peccat illam defendendo in iudicio contra probabiliorem . Quinto. Si ille aduocatus constitueretur iudex in eadem causa: peccaret contra iustitiam ferendo sententiam in fauorem illius partis, ergo similiter peccat patrocinando. Patet consequentia. Quia tam iudex quam aduocatus debent procedere secundum iura. PRO decisione dubij sit prima conclusio . In tertio gradu dubietatis peccatum est contra iustitiam defendere causam minus verosimilem. Ratio est, quia illa pars moraliter loquendo fere ab omnibus reputatur falsa: & eius contraria fere demonstrata , ergo aduocatus ille iniuriam facit parti contrariae. Secunda conclusio . In primo gradu dubietatis licitum est aduocato vtram libet partem defendendam suscipere, etiam in fauorem actoris. Probatur primo ex communi omnium consensu. Nam tales causae reputantur ab omnibus propria materia litis: & omnes confugiunt ad iudicem tanquam ad iustum animatum , vt constituat medium inter actorem & reum in huiusmodi causis. Item etiam quia in casu dubio vnusquisque potest magis sibi prospicere quam alteri per media proportionata: est autem proportionatissimum medium confugere ad iudicem qui habet publicam autoritatem dicendi ius vnicuique. ¶ Tertia conclusio . Non est peccatum contra iustitiam, quod aduocatus suscipiat actoris partem minus probabilem in secundo gradu. Probatur primo argumentis factis pro conclusione . 2. Item etiam probatur, quia contingit saepe, quod causa quae in initio litis videbatur minus probabilis, postea in processu euadat magis probabilis, facta examinatione diligenti , ergo prudentia est, talem causam suscipere, dummodo habeat probabilitatem. Confirmatur . Iudices probi & recti solent aliquando iudicare secundum illam partem probabilem , vel quia sibi pro babilior videtur, vel quia tenent opinionem dicentium quod potest practicari opinio probabilis, relicta probabiliore, ergo aduocatus iuste & prudenter suscipit talem causam: quia ad illum non spectat ferre sententiam, sed tantum explicare ius suae partis. Sed aduerte quod in huiusmodi causis tenetur aduocatus admonere clientem suum de minore probabilitate suae causae, si forte nolit facere expensas litigando, aut velit se componere cum parte contraria, possit hoc libere facere. Alias si non admonuerit tenebitur restituere clienti suo expensas suas & omne detrimentum. Quarta conclusio. Aduocatus qui in causis criminalibus aut in ciuilibus, vbi agitur de periculo rei alicuius, ita vt incidat in grauem aut in extremam necessitatem, peccat contra charitatem, si suscipiat partem actoris minus probabilem. Probatur. Quia quilibet tenetur succurrere proximo existenti in graui aut in extrema necessitate, ergo &c. Et confirmatur. Aduocatus tenetur in tali casu ex charitate patrocinari, reo existenti in extrema vel graui necessitate, ergo multo minus licitum erit adiuuare actorem contra reum. Et denique ipse actor peccat mortaliter contra charitatem agendo contra reum, ergo & aduocatus illi fauendo. Et per hanc conclusionem oportet explicare quod dicit Soto libro. 5. de iustitia, quaestione. 8. articulo. 3. vbi habetur non esse licitum quod dicimus in tertia conclusione. Probant etiam hanc conclusionem argumenta quae fecimus in principio pro parte negatiua. Superest tamen respondere ad ipsamet quatenus aduersantur alijs conclusionibus. Ad primum negatur antecedens. Ad probationem respondetur, quod non propterea dicitur esse melioris conditionis qui possidet: quia nemo possit litigare contra illum. Sed iudex facta examinatione, si adhuc causa fuerit dubia in primo gradu dubietatis debet ferre sententiam in fauorem possidentis. Vnde ad secundum respondetur, nego consequentiam. Et ratio discriminis est, quia officium iudicis est distinctum ab officio aduocati: etenim iudicis est dicere ius inter vtramque partem: aduocati vero explicare & defendere ius vnius partis. Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia inferre bellum est executio sententiae. Vnde non est licitum inferre bellum in causa dubia, in primo gradu dubietatis contra possidentem. At vero litigium licitum est, quia est inuestigatio veritatis & iustitiae inter vtranque partem. Quapropter, si Rex ille possidens nollet, vt per litem veritas patefieret, tunc posset alius Rex mouere bellum. Et notandum est in hac parte, quod haec est differentia inter bellum & litem, quod bellum nunquam potest dari iustum ex vtraque parte, nisi supposita ignorantia, etiam quando res dubia est, & hoc dubium scitur ab vtraque parte. Caeterum lis bene potest esse iusta inter vtramque partem in causa dubia, non supposita ignorantia huius dubietatis. ¶ Ad quartum respondetur ex tertia conclusione. Ad confirmationem negatur consequentia, quia officium doctoris est docere quamlibet opinionem in eo gradu probabilitatis quem habet: officium vero aduocati est sui clientis ius ostendere & defendere. ¶ Ad quintum iam patet ratio discriminis ex solutione ad secundum. IAM vero disputandum nobis est circa pretium iustum pro patrocinio aduocatorum. De qua re dicit Diuus Thomas in 7. & 8. conclusione. Dubium primum sit, an lex illa. 21. quae habetur titul. 16. lib. 2. Recopilationis factae sub Philippo II. sit lex iusta & obligans in foro conscientiae. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Lex illa statuit, vt aduocatus non accipiat plus pretij pro petitionibus ordinarijs quam duos argenteos pro singulis: sed ipsi non possunt sustentare suum statum, nisi amplius accipiant, ergo &c. Secundo. Illa lex non est in vsu, quin potius ipsi aduocati saepe supplicauerunt Regem vt legem illam mitiorem faceret, ergo non obligat in conscientia. Respondetur ad hoc & sit prima conclusio. Illa lex est obseruanda in foro conscientiae: & aduocati tenentur ad restitutionem si amplius acceperint. Probatur. Quia illud pre ium est iustum legitimum, ergo iniquum test amplius accipere. Respondetur vero ad primam obiectionem, quod aduocati bene possunt sustentare suum statum decentem etiam si non accipiant pro petitionibus ordinarijs nisi duos argenteos. Caeterum si volunt sustentare statum suum vt illustrissimi in republica, non licet tantum alienis bonis triumphare. Ad secundum respondetur, quod ille vsus est abusus ipsorum. Nam Rex respondit ipsorum petitioni saepe numero, que su peticion no ha lugar, sino que se guarde la ley. Secunda conclusio. Quando pretia non sunt lege taxata, possunt aduocati pacisci cum suis clientibus de pretio, habita ratione cause & sufficientiae aduocati & aliarum circunstantiarum sicut in contractu emptionis & venditionis solent obseruari. Ista conclusio habet sex legitimas moderationes. Prima moderatio, quod conuentio de pretio fiat initio litis antequam aduocatus legat scripturas suae partis. Haec habetur in l. 7. vbi supra. quae moderatio est in fauorem clientis: vt libere possit pacisci de pretio iusto. Nam si semel aduocatus legerit scripturas, iam ipse cliens deprehensus est, & timebit ne prodat aduocatus suam causam. Sed notandum est, quod defectus huius moderationis non inducit obligationem restituendi in foro conscientiae: si tamen pretium fuit iustum. Secunda moderatio est. Non potest aduocatus conuenire cum cliente de parte aliquota ipsius valoris de quo litigatur, scilicet, de tertia parte vel quinta, &c. Haec moderatio habetur in. l. 8. vbi supra. Item in. l. litem. C. de procuratoribus. & in. l. si qui. C. de postulando. & in. l. sumptus. ff. de pactis. Item. 3. quaest. 7. cap. infamatus. & nota quod ista moderatio potius respicit bonum commune & legale, quam bonum clientis. Si enim aduocatus non haberet aliud pretium certum, nisi partem aliquotam eius quod per litem exigeretur, acciperet occasionem calumniose litigandi & perturbandi tribunalia. Si autem iam certus est de suo pretio, siue vincat siue non vincat litem: non habebit occasionem huiusmodi iniquitatis. Ex hac moderatione sequitur, quod non tenebi tur aduocatus ad restitutionem faciendam alicui in foro conscientiae: si tamen pars aliquota de qua fecit pactum fuerit iustum pretium alias sui laboris. Probatur. Quia nulli fecit iniuriam contra iustitiam commutatiuam: sed legitime litigauit. Tertia moderatio est. Non potest pacisci aduocatus, vt detur sibi certa summa pecuniae & determinata, si vicerit litem, vel in pretium vel etiam vltra pretium. Haec habetur vbi supra in. l. 8. & habet eandem rationem quam secunda moderatio. Quod si vltra iustum pretium aliquid acceperit pro victoria, tenetur restituere. Verum est tamen, quod Alexander & Salicetus in. l. litem. C. supra. aiunt , quod aduocatus potest suscipere modicum quid pro victoria. Idem sentit Nauarrus in Manuali. cap. 25. numero. 30. Nihilominus quanuis stando in solo iure communi, verum habeat haec opinio: tamen in Hispania non est licitum quicquam accipere pro victoria: quia est contra leges Regni expressas. Quarta moderatio non potest aduocatus assecurare victoriam litis, postulato pretio pro assecuratione. Haec habetur in. l. 8. vbi supra. & ibidem habetur quinta moderatio. Non potest aduocatus pacisci cum cliente quod ipse proprijs expensis litem aget & finiet: si dederit sibi certum pretium . Sexta & vltima moderatio. Quod non excedat stipendium aduocati vigesimam partem ipsius quod per litem intenditur: dummodo talis vigesima pars non excedat summam triginta mille dipondiorum , & hoc pro aduocatis in consilio Regio aut in Cancellaria. Pro alijs vero aduocatis, statuitur vt vigesima pars non excedat summam quindecim mille dipondiorum. Ista moderatio habetur expresse in. l. 18. 19. & 20. vbi supra. Tertia conclusio. Aduocatus qui pro taxatione pretij debiti pro petitionibus maioris momenti non adit iudicem, vt taxet pretium: non tenetur ad restitutionem, si tamen pretium quod accipit iustum sit, quale etiam iudex taxaret. Probatur, quia non damnificat clientem in aliquo: sed tantum peccat contra iustitiam legalem : nisi forte ipse iudex remittat aduocato, vt conueniat de pretio cum cliente. Et hic est frequentissimus vsus in nostra republica. Sed tamen aduersus illam legem citatam argumentantur vehementius aduocati. Nam iustum rerum pretium variatur pro loco & tempore, sed lex illa quae taxat duos argenteos pro singulis petitionibus ordinarijs facta est anno 1495. vt patet in. l. 54. in Copilatione antiquarum pragmaticarum sub Ferdinando & Isabella, quo tempore pretium duorum argenteorum erat maximum, ergo modo non est iustum pretium. Patet consequentia. Quia nunc rerum pretia multo maiora sunt. Et confirmatur . Nam omnium artificum pretia creuerunt, ergo cum aduocati officium non sit minus vtile reipublicae, nec minus honorificum, siquidem proficit ad pacem reipublicae, debet etiam esse maius pro tempore. Ad hoc argumentum respondetur , quod iustum pretium rerum auget inopia rerum seu mercium: sicut minuit multa copia mercium. Dicimus ergo, quod non est mirum vt pretium aduocatorum iustum pro petitionibus ordinarijs modo sint duo argentei: quia sunt plurimi & fere infiniti aduocati: olim autem vnus Bachalaureus in legibus digito signabatur. Secundo respondetur, quod olim erant pauciores lites quam nunc, & ex consequenti petitiones pauciores: vnde necessum fuit quod pretium petitionis ordinariae esset olim sufficiens ad sustentationem aduocati, quia vix optimus aduocatus poterat obtinere vnam petitionem pro singulis diebus. Nunc autem vel mediocris aduocatus obtinet quatuor vel quinque petitiones pro singulis diebus. Vnde bene poterit sustentari. Eo vel maxime possunt adiuuari aduocati petitionibus extraordinarijs & stipendijs annuis ad suam sustentationem. Ad confirmationem respondetur, quod aduocati officium habet nunc etiam maius stipendium si collectiue consideretur: eo quod sunt plurimae petitiones ordinariae & extraordinariae. Secundo argumentantur aduocati. Petitiones ordinariae non sunt omnes aequales, ergo non debet esse aequale pretium illarum . Ad hoc argumentum respondetur alio exemplo. Triticum omne non est aequalis bonitatis, & tamen idem est pretium taxatum lege. Ita etiam lex cum non posset pro uidere pro singulis petitionibus ordinarijs maius & minus pretium, taxauit maximum pretium pro maxima petitione ordinaria. Pro extraordinarijs vero remisit pretium taxandum iudici, in cuius tribunali causa agebatur. Tertio argumentantur aduocati. Lex illa non habet maiorem vim obligandi, propterea quod in noua Copilatione sit collecta, quam ante copilationem. Sed antea non obligabat, ergo neque modo obligat. Et confirmatur . Nam in illa copilatione sunt multae leges quae non obligant: vt leges duelli, quae omnino sunt iniquae, & leges de synagogis aedificandis. Ad hoc respondetur, quod post latam legem illam, nunquam fuit licitum exigere plusquam duos argenteos pro ordinaria petitione. Caeterum illae leges duelli iniquae sunt & iam omnino abrogatae: aliae vero cessauerunt, quia cessauit materia: vt leges de synagogis Iudaeorum. DVbium secundum est, An pro stipendio annuo, quod dicitur, partido, teneatur aduocatus omnes causas clientis occurrentes suscipere. Videtur quod sic. Primo. Medicus tenetur curare omnes infirmitates pro tali stipendio in domo vel communitate, ergo similiter aduocatus. Confirmatur. Scienti & volenti non fit iniuria, sed aduocatus sciens facit tale pactum, ergo tenetur. Secundo arguitur ex. l. 18. titul. 16. lib. 21. nouae Copilationis. vbi dicitur, quod aduocatus ratione stipendij accepti tenetur suscipere causam clientis, & praestare omnia, quae fidelis aduocatus debet praestare. In oppositum est, quod talia annua stipendia sunt minimi valoris. Nam ad summam attingunt tria vel quatuor millia dipondiorum, ergo iniquum est obligare aduocatum pro talibus stipendijs ad causas magnas & magni momenti. Notandum est quod in. l. 10. vbi supra. Cautum est vt huiusmodi annua stipendia non sint palliationes frangendi leges Regni, quae de stipendijs aduocatorum loquuntur. Sed iudices habita ratione litium & pretij earum, determinent, vt quod legibus taxatum est seruetur paulo plus minusve, & ideo cauendum est, ne annua stipendia sint magna. Sit igitur conclusio. Non tenentur aduocati pro huiusmodi stipendijs annuis minimis, quae sunt in vsu, lites magni momenti suscipere. Ratio est, quia illud stipendium debitum est illis alio titulo: vel quia se obligant ad patrocinandum quando opus fuerit in causis iustis, & ad non suscipiendas causas contrariae partis. Item se obligant ad quasdam communes diligentias faciendas. v. g. ad faciendas communes petitiones. DVbium tertium, An aduocatus pro lite & patrocinio iniquo possit accipere pretium. ¶ Prima conclusio. Peccatum mortale est iniustitiae contra partem contrariam recipere tale pretium: non tamen contra clientem. ¶ Secunda conclusio. Cliens qui dedit tale pretium non potest repetere in foro exteriori. ¶ Tertia conclusio. Stando in solo iure naturae aduocatus non tenetur restituere tale pretium: imo probabilius est, quod neque de iure positiuo tenetur restituere. Similes conclusiones proposuimus quaest. praecedenti, artic. vlt. de falso teste: & eisdem rationibus probabuntur istae. DVbium quartum est, An liceat aduocatis recipere dona & munera: & simul etiam definiemus de reliquis officialibus iudicij. De qua re sunt aliquot leges Regni iustissimae. In primis enim est lex 16. tit. 5. li. 2. Copilationis citatae: vbi dicitur de omnibus iudicibus supremi Senatus, Cancellariae, & de iudicibus Cantabriae, & de iudicibus nobilium, de notarijs & relatoribus, de tabellionibus, procuratoribus, & fiscalibus: quod non possunt accipere munus aliquod, neque donum neque esculenta neque poculenta ab eo qui litem habet, vel habiturus creditur breui, vel de proximo habuerit: ita vt neque per se neque per aliam personam, nec directe, nec indirecte, aliquid recipiant. Prae terea in lib. 3. tit. 9. in. l. 5. omnes iudices prohibentur accipere munera quaelibet ab eis qui coram eis lites habent vel habituri existimantur. Et nota quod ibidem. l. 6. definitur, quod ad condemnationem iudicum qui munera accipiunt sufficiant tres testes singulares. De aduocatis vero tit. 16. lib. 2. vbi supra dicitur: quod non recipiant aliquid nisi forte aliqua esculenta & poculenta in parua quantitate. Imo. l. 19. & 21. eiusdem tituli dicitur, quod non recipiant amplius pretium quam quod fuerit taxatum secundum leges: aunque la parte se lo de de su voluntad. De tabellionibus autem est in lib. 4. tit. 27. lex vnica, quae habet titulum, El aranzel de los escriuanos, vbi singula pretia pro singulis scripturis taxantur generaliter omnibus tabellionibus. Et ibidem dicitur. " Y mandamos que no puedan lleuar ni lleuen los dichos escriuanos en lo judicial ni en lo no " " judicial mas de lo que de suso esta declarado, quantoquier que la parte se lo de graciosamente. " Vbi notandum est, quod quanuis donatio libera stando in solo iure naturae transferat dominium, potest tamen impediri translatio lege positiua. Dubium ergo nostrum est, An de facto per leges citatas impediatur translatio dominij per tales donationes in ipsos officiales, An potius sint tantum leges poe nales. Arguitur primo, quod transferatur dominium. Quando leges humanae volunt impedire huiusmodi translationem & irritare contractus: vtuntur verbis specialibus. v. g. quod sint incapaces & inhabiles ad sic recipiendum , sed leges citatae solum prohibent ne fiant tales donationes sub certis poenis, ergo transfertur dominium. Et confirmatur a simili. Per ludum alearum lege prohibitum transfertur dominium, ergo per huiusmodi donationes. ¶ Secundo. Leges prohibentes tales donationes, partim sunt poenales, partim fundantur in praesumptione, ergo non obligant in foro conscientiae ad restituendum acceptum, maxime cessante veritate praesumptionis. Antecedens probatur referendo rationes propter quas interdicuntur istae donationes. Quarum prima est ad puniendam auaritiam officialium. Quae ratio efficit legem poenalem. Secunda ratio est, vt tollatur a tribunalibus suspicio corrupti iudicij. Istae duae rationes insinuant satis, quod quando reuera iudex non corrumpitur per munera, non teneatur illa restituere. Tertiam rationem possumus adhibere. Quoniam talis donatio licet videatur specie & facie tenus libera: tamen reuera libera non est, sed inuoluntaria: & talis praesumitur in iure. Tertio. Authores qui negant validas esse istas donationes & transferre dominium, idcirco negant quia officiales accipiunt stipendia a republica, ergo saltim officiales, qui non sunt stipendiati, poterunt recipere eiusmodi munera. Sed in oppositum est, quod lib. 2. de las ordenancas Reales, titul. 3. l. vlt. dicitur. " Otrosi juren los de nuestro consejo que guardaran estas ordenancas, &c. de suerte que el que lo contrario hiziere, sea obligado desde luego en el fuero de la consciencia a pagar la dicha pena, sin que espere otra condenacion: quantoquier que la culpa sea occulta. " Et Soto in lib. 1. de iustit. q. 6. art. 6. ad tertium membrum quarti argumenti principalis, inquit, quod ipsi officiales tenentur soluere poenam suorum delictorum ante iudicis sententiam: quia isti acceptauerunt & iurauerunt tales leges. Est enim illa poena conuentionalis ex pacto iusto. PRO decisione huius dubij notandum est: quod donationes quae fiunt officialibus secundum apparentiam liberae, sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt que vulgo dicuntur, presentes y dadiuas. Et huiusmodi habent totaliter apparentiam liberae donationis. Aliae vero sunt, quae fiunt per modum pretij aut quasi pars pretij. Vt v. g. quando tabellionibus soluitur amplius pretium, quam sit taxatum pro labore. Et quanuis officialis ipse dicat, sibi non deberi tantum pretij. Respondet pars: quod ipsa libere vult donare. Sit ergo prima conclusio. Donatio primi generis est omnino nulla: neque transfert dominium, sed potius recipiens tenetur restituere ei, qui dedit ante iudicis sententiam: etiam si dicat se liberaliter dedisse. Probatur. Nam leges citatae continent pacta quaedam conuentionalia quae obligant in foro conscientiae: vt seruetur pactum, ergo talis donatio nulla est. Et confirmatur. Nam si aliquis maritus reliquit vxori legatum, ea conditione vt non nubat: si nupserit tenetur in foro conscientiae restituere legatum haeredibus, qui succedunt ab intestato, ergo similiter in casu. Secundo probatur. Quia fuit valde necessum in Hispania pro bono communi litigantium: vt huiusmodi donationes essent nullae, quia Hispanica natio hoc habet peculiare prae caeteris nationibus quae appetit videri magnifica in donationibus suis, ergo necessarium fuit ne litigantes maximum impedimentum & detrimentum paterentur, quod huiusmodi donationes essent nullae. Et confirmatur. Quia etiam si liberaliter aliqui munera donent: alij tamen litigantes inuoluntarie dabunt, ne videantur parci & miseri: & ne eorum negotia negligenter tractentur ab officialibus. Secunda conclusio. Donatio secundi generis quanuis sit prohibita, non tamen irrita iure Hispaniensi, neque officialis tenebitur ad restitutionem ante iudicis sententiam . Hanc conclusionem possunt probare argumenta facta pro parte affirmatiua. Item quia leges illae, quae videntur esse conuentionales, loquuntur de donationibus, quas vulgo dicimus, presentes y dadiuas, sed donatio secundi generis non dicitur, presente o dadiua, ergo non tanto rigore loquendum est de huiusmodi donationibus. Item etiam confirmatur. Nam illud inconueniens ad quod vitandum necessaria fuit lex propter conditionem nationis Hispanicae, non habet locum in huiusmodi donationibus: quando enim damus aliquid amplius per modum pretij, contenti sumus dare parum amplius: neque ibi affectamus magnificentiam, sicut in donationibus, quae pure sunt donationes. Tertia conclusio. Vtraque donatio prae dicta vt in plurimum de facto est nulla. Probatur, quia de facto & vt in plurimum est inuoluntaria, ergo non transfert dominium. Probatur antecedens, nam fere omnes soluunt amplius pretium officialibus: quia alias non recte illi faciunt suum officium, ergo hoc potius est redimere vexationem, quam liberalem esse. Et confirmatur, quia finita lite, pauci aut nulli sunt, qui huiusmodi donationes faciant: nisi expectent se cito habituros litem aliam. Quod si aliqui fecerint donationem lite omnino finita, valida erit. Vltima conclusio. Poenam quadrupli aut decupli non tenetur aduocatus vel alius officialis soluere ante condemnationem iudicis. Probatur, quia illae leges sunt poenales, ergo non obligant ad soluendam poenam legis ante condemnationem iudicis. AD argumenta vero pro parte affirmatiua respondetur. Ad primum dico, quod sufficiens ratio est ad irritandas illas donationes primi generis, quod illae leges includunt pacta conuentionalia. Ad secundum respondetur, quod ille leges qua parte sunt poenales, non obligant in foro conscientiae ad soluendam poenam, vt dicit quarta conclusio. Qua vero parte fundantur in praesumptione, ordinantur ad bonum commune ad quod, vt ostendimus necessarium est, vt donationes sint irritae: etiam si sint voluntariae. Vnde impertinens est, quod ipsa praesumptio sit vera aut falsa in casu particulari: non enim fundatur in sola praesumptione. Ad tertium respondetur, quod probat iudices & fiscales magis obligari ad non recipienda munera: quia cum illis est magis expressum pactum: eo quod recipiunt stipendium. Sed nihilominus etiam alij officiales obligantur eisdem legibus, eo quod cum illis est pactum, quando admittuntur ad huiusmodi officia publica honorifica & vtilia ea conditione, vt non recipiant munera: sed contenti sint stipendijs a lege taxatis. Ad argumentum vero pro parte negatiua respondetur, quod illa lex ordinamenti nunquam fuit in vsu, & si aliquando fuit in vsu, iam non est in vsu: quia visa est difficilis & quasi impossibilis ad seruandum. Quare merito exclusa est a noua Copilatione legum sub Philippo Secundo. Denique attendant omnes confessarij, vt interrogent eiusmodi officiales. An sciant omnia statuta sua, & an fecerint contra statuta quae specialiter iurant seruare. Nam si fecerint contra: sunt periurij. Si autem fecerint contra alia statuta: quae iurant in communi, non sunt periurij: quia iuramentum intelligitur ferri in omnes ordinationes in communi iuxta vniuscuiusque materiam. Si autem aliquis officialis nullam habet rationem suorum statutorum, non solum peccat mortaliter, sed etiam est periurus, etiam si nullum statutum iurauerit in particulari. Pertinebit autem ad confessorem, scire quando officialis teneatur restituere, vel saltem scire dubitare: vt interroget doctiorem se: qui si non fuerit in promptu: poterit absoluere poenitentem, obligando illum, vt postea stet senten tiae alicuius magistri aut doctoris sufficientis. Atque hactenus de iniurijs quae fiunt in iudicio.