AD Secundum sic proce{ Inf. q. 258 artic. 5. ad tertium . & 1. Cor. 15. lect. 7. co. 2. fina. Et Galat. 3. princip. } ditur. Videtur, quod contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conuitiari , secundum Philosophum in 4. Ethic. + { Li. 4. c. 8. tom. 5. } Ergo conuitium, siue contumelia , non est peccatum mortale.