AD Secundum sic proce{ Inf. q. 258 artic. 5. ad tertiũ . & 1. Cor. 15. lect. 7. co. 2. fina. Et Galat. 3. princip. } ditur. Videtur, quòd contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliæ, ad quam pertinet bene cō uitiari , secundum Philosophum in 4. Ethic. † { Li. 4. c. 8. tom. 5. } Ergo conuitium, siue cō tumelia , nō est peccatum mortale.