ΒΆ 2 Praeterea. Peccatum mortale non inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel contumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, "O insensati Galatae." Et Dominus dicit Luc. vltimo, o " stulti & tardi corde ad credendum." Ergo conuitium siue contumelia non est peccatum mortale.