¶ 2 Præterea. Peccatum mortale nō inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel cōtumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, "O insensati Galatæ." Et Dominus dicit Luc. vltimo, ò " stulti & tardi corde ad credendum." Ergo cōuitium siue contumelia non est peccatum mortale.