RESPONDEO dicendũ , ꝙ sicut suprà dictũ est † { Arti. pracedenti . }, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quæ quidẽ significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborũ maximè considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat. Cùm ergo conuitium vel contumelia de sui ratiōe importet quā dam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quæ profert, honorẽ alterius auferat, hoc propriè & per se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quàm furtum vel rapina. Non enim homo minus amat suum honorẽ , quàm rem possessam. Si verò aliquis verbum conuitij vel contumeliæ alteri dixerit, non tamen animo dehonorādi , sed fortè propter correctionẽ , vel propter aliquid huiusmodi, non dicit conuitium vel cōtumeliam formaliter & per se, sed per accidẽs & materialiter, inquantũ scilicet dicitur id, quod potest esse conuitium, vel contumelia. Vnde hoc potest esse quandoq; peccatum veniale, quandoq; autem absq; omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, vt moderatè homo talibus verbis vtatur, quia posset esse ita graue cō uitium , quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiā si nō intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis incautè alium ex ludo percutiens grauiter lædat, culpa non caret.