AD primum ergo dicendum, quod ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitae circunstantiae obseruentur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum , in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. + { Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. }