AD primum ergo dicendum, ꝙ ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, nō ad dehonorationem, vel ad contristationẽ eius, in quẽ dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis nō reformidet contristare eũ , in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. † { Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. }