AD secundum dicendum, quod sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinae, ita etiam causa disciplinae potest aliquis alteri quem debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus + { Lib. 2. ca. 30. non remote a fine, tom. 4. } in libro de sermone Domini in monte, raro & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendae , in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus.