AD secundum dicendum, quòd sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinæ, ita etiam causa disciplinæ potest aliquis alteri quẽ debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus † { Lib. 2. ca. 30. non remotè à fine, tom. 4. } in libro de sermone Domini in monte, rarò & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibẽdæ , in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus.