NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo ꝙ est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Cōtumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter lædat proximũ . Tunc enim erit peccatum mortale.