COMMENTARIVS. NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo ꝙ est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Cōtumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter lædat proximũ . Tunc enim erit peccatum mortale. Secundò notandum est, quòd contumeliæ iudicandæ sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quæ cōsistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliæ quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandæ sunt. Tertiò notandum est, quòd omnes contumeliæ sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de pœ nitentia, non solum sunt confitendæ circunstantiæ variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.