SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo: quoniam laedit in bono honoris. COMMENTARIVS. NOtandum est primo: quod licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiae, eo quod est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Contumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter laedat proximum . Tunc enim erit peccatum mortale. Secundo notandum est, quod contumeliae iudicandae sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quae consistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliae quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandae sunt. Tertio notandum est, quod omnes contumeliae sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de poe nitentia, non solum sunt confitendae circunstantiae variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.