# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum contumelia, seu conuitium, sit peccatum mortale. AD Secundum sic proce{ Inf. q. 258 artic. 5. ad tertium . & 1. Cor. 15. lect. 7. co. 2. fina. Et Galat. 3. princip. } ditur. Videtur, quod contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conuitiari , secundum Philosophum in 4. Ethic. + { Li. 4. c. 8. tom. 5. } Ergo conuitium, siue contumelia , non est peccatum mortale. ¶ 2 Praeterea. Peccatum mortale non inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel contumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, "O insensati Galatae." Et Dominus dicit Luc. vltimo, o " stulti & tardi corde ad credendum." Ergo conuitium siue contumelia non est peccatum mortale. ¶ 3 Praeterea. Quamuis illud quod est peccatum veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale, potest esse veniale, vt supra habitum est + { 1. 2. q. 72. arti ... & q. 88. arti. 4. & 5. }. Si ergo dicere conuitium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quod semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, vt patet in eo qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel conuitium ex genere suo est peccatum mortale. SED contra. Nihil meretur poe nam aeternam inferni nisi peccatum mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur poenam inferni, secundum illud Matth. 5. "Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis." Ergo conuitium vel contumelia est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum , quod sicut supra dictum est + { Arti. praecedenti . }, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quae quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat. Cum ergo conuitium vel contumelia de sui ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quae profert, honorem alterius auferat, hoc proprie & per se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quam furtum vel rapina. Non enim homo minus amat suum honorem , quam rem possessam. Si vero aliquis verbum conuitij vel contumeliae alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi , sed forte propter correctionem , vel propter aliquid huiusmodi, non dicit conuitium vel contumeliam formaliter & per se, sed per accidens & materialiter, inquantum scilicet dicitur id, quod potest esse conuitium, vel contumelia. Vnde hoc potest esse quandoque peccatum veniale, quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, vt moderate homo talibus verbis vtatur, quia posset esse ita graue conuitium , quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis incaute alium ex ludo percutiens grauiter laedat, culpa non caret. AD primum ergo dicendum, quod ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitae circunstantiae obseruentur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum , in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. + { Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. } AD secundum dicendum, quod sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinae, ita etiam causa disciplinae potest aliquis alteri quem debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus + { Lib. 2. ca. 30. non remote a fine, tom. 4. } in libro de sermone Domini in monte, raro & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendae , in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus. AD tertium dicendum, quod cum peccatum conuitij vel contumeliae ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quod sit peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua animi leuitate, vel ex leui ira absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cum aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo: quoniam laedit in bono honoris. COMMENTARIVS. NOtandum est primo: quod licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiae, eo quod est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Contumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter laedat proximum . Tunc enim erit peccatum mortale. Secundo notandum est, quod contumeliae iudicandae sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quae consistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliae quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandae sunt. Tertio notandum est, quod omnes contumeliae sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de poe nitentia, non solum sunt confitendae circunstantiae variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.