ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm contumelia, seu conuitium, sit peccatum mortale. AD Secundum sic proce{ Inf. q. 258 artic. 5. ad tertiũ . & 1. Cor. 15. lect. 7. co. 2. fina. Et Galat. 3. princip. } ditur. Videtur, quòd contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliæ, ad quam pertinet bene cō uitiari , secundum Philosophum in 4. Ethic. † { Li. 4. c. 8. tom. 5. } Ergo conuitium, siue cō tumelia , nō est peccatum mortale. ¶ 2 Præterea. Peccatum mortale nō inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel cōtumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, "O insensati Galatæ." Et Dominus dicit Luc. vltimo, ò " stulti & tardi corde ad credendum." Ergo cōuitium siue contumelia non est peccatum mortale. ¶ 3 Præterea. Quāuis illud quod est peccatũ veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale, potest esse veniale, vt supra habitũ est † { 1. 2. q. 72. arti ... & q. 88. arti. 4. & 5. }. Si ergo dicere conuitium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quòd semꝑ esset peccatũ mortale. Quod videtur esse falsum, vt patet in eo qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel conuitiũ ex genere suo est peccatum mortale. SED contra. Nihil meretur pœ nam æternam inferni nisi peccatũ mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur pœnā inferni, secundum illud Matth. 5. "Qui dixerit fratri suo, fatue, reꝰ erit gehẽnæ ignis." Ergo conuitium vel cōtumelia est peccatum mortale. RESPONDEO dicendũ , ꝙ sicut suprà dictũ est † { Arti. pracedenti . }, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quæ quidẽ significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborũ maximè considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat. Cùm ergo conuitium vel contumelia de sui ratiōe importet quā dam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quæ profert, honorẽ alterius auferat, hoc propriè & per se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quàm furtum vel rapina. Non enim homo minus amat suum honorẽ , quàm rem possessam. Si verò aliquis verbum conuitij vel contumeliæ alteri dixerit, non tamen animo dehonorādi , sed fortè propter correctionẽ , vel propter aliquid huiusmodi, non dicit conuitium vel cōtumeliam formaliter & per se, sed per accidẽs & materialiter, inquantũ scilicet dicitur id, quod potest esse conuitium, vel contumelia. Vnde hoc potest esse quandoq; peccatum veniale, quandoq; autem absq; omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, vt moderatè homo talibus verbis vtatur, quia posset esse ita graue cō uitium , quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiā si nō intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis incautè alium ex ludo percutiens grauiter lædat, culpa non caret. AD primum ergo dicendum, ꝙ ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, nō ad dehonorationem, vel ad contristationẽ eius, in quẽ dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis nō reformidet contristare eũ , in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. † { Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. } AD secundum dicendum, quòd sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinæ, ita etiam causa disciplinæ potest aliquis alteri quẽ debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus † { Lib. 2. ca. 30. non remotè à fine, tom. 4. } in libro de sermone Domini in monte, rarò & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibẽdæ , in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus. AD tertium dicendum, quòd cùm peccatum conuitij vel contumeliæ ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quòd sit peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua animi leuitate, vel ex leui ira absq; firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cùm aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo: quoniam lædit in bono honoris. COMMENTARIVS. NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo ꝙ est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Cōtumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter lædat proximũ . Tunc enim erit peccatum mortale. Secundò notandum est, quòd contumeliæ iudicandæ sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quæ cōsistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliæ quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandæ sunt. Tertiò notandum est, quòd omnes contumeliæ sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de pœ nitentia, non solum sunt confitendæ circunstantiæ variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.