AD tertium sic proceditur.{ Inf. q. 73. artic. 4. ad 1. Et opus. 19, ca. 16. } Videtur, quod aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciam nutrit conuitiantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis conuitianti respondere.