RESPONDEO dicendum, quod sicut patientia necessaria est in his, quae contra nos fiunt, ita etiam in his quae contra nos dicun tur. Praecepta autem patientiae in his quae contra nos fiunt, sunt in praeparatione animi habenda , sicut ait Augustinus + { Lib. 1. ca. 34. 35. & 36. to. 4. } in libro de sermone Domini in monte, exponens illud prae ceptum Domini. "Si quis percusserit te in vna maxilla praebe ei & aliam," vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, "Quid me caedis?" vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba contumeliosa , quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de caetero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorum vicesimosexto. "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur." Alio modo propter bonum multorum , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius + { Homil. 9. in Ezechi. circa medium. } dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant.