RESPONDEO dicendum, quòd sicut patientia necessaria est in his, quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicun tur. Præcepta autẽ patientiæ in his quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi habẽda , sicut ait Augustinus † { Lib. 1. ca. 34. 35. & 36. to. 4. } in libro de sermone Domini in monte, exponens illud præ ceptum Domini. "Si quis percusserit te in vna maxilla præbe ei & aliam," vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, "Quid me cædis?" vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba cō tumeliosa , quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratũ ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maximè propter duo. Primò quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de cætero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorũ vicesimosexto. "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur." Alio modo propter bonũ multorũ , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius † { Homil. 9. in Ezechi. circa medium. } dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentiũ sibi verba compescere, ne eorum prædicationem nō audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant.