AD tertium sic proceditur.{ Inf. q. 73. artic. 4. ad 1. Et opus. 19, ca. 16. } Videtur, quòd aliquis nō debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciā nutrit conuitiantis. Sed hoc nō est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis conuitianti respondere. ¶ 2 Præterea. Homo debet plus se diligere, quàm alium. Sed aliquis non debet sustinere, quòd alteri cō uitium inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat," ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas. ¶ 3 Præterea. Nō licet alicui vindicare seipsum, secũdum illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed aliquis non resisterido contumeliæ, se vindicat, secundum illud Chrysostomi † { Hom. 43. in Matth. circa med. habetur ad sensum. Et homi. 85. à med. tomo. 2. }, "Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam." Ergo aliquis non debet silendo sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere. SED contra est, quod dicitur in Psalm. 37. "Qui inquirebant mala mihi; locuti sunt vanitates." Et postea subdit. "Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum." RESPONDEO dicendum, quòd sicut patientia necessaria est in his, quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicun tur. Præcepta autẽ patientiæ in his quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi habẽda , sicut ait Augustinus † { Lib. 1. ca. 34. 35. & 36. to. 4. } in libro de sermone Domini in monte, exponens illud præ ceptum Domini. "Si quis percusserit te in vna maxilla præbe ei & aliam," vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, "Quid me cædis?" vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba cō tumeliosa , quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratũ ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maximè propter duo. Primò quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de cætero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorũ vicesimosexto. "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur." Alio modo propter bonũ multorũ , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius † { Homil. 9. in Ezechi. circa medium. } dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentiũ sibi verba compescere, ne eorum prædicationem nō audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant. AD primum ergo dicendum, ꝙ audaciam conuitiantis contumeliosè, debet aliquis moderatè reprimere, scilicet propter officium charitatis, nō propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur Prouer. 26. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris." AD secundum dicendum, quòd in hoc quòd aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cùm aliquis repellit contumelias proprias. Magis autẽ videtur hoc prouenire ex charitatis affectu. AD tertium dicendum, quòd si aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad iracũdiam prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens dare locum iræ, hoc est laudabile. Vnde dicitur Eccles. 8. "Non litiges cum homine linguato, & nō struas in ignem illius ligna."