In hac parte est certa cōclusio . Licitũ est verbis defendere propriũ honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum, etiam si crimen quod ego obijcio occultum sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quæst. 64. art. 7. ergo licet verbis defendere proprium honorem, etiam si inde sequatur dehonoratio alterius. Item probatur omnibus argumentis quibus supra quæst. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris.