Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quaest. 9. art. 3. expresse tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mendacium perniciosum. Probatur haec sententia his argumentis. Primo. Mendacium perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, laedit enim famam proximi, ergo. ΒΆ Secundo . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatae tutela, ergo peccat mortaliter contra iustitiam. Antecedes probatur. Nam mendacium cum intrinsece sit malum , non potest esse medium proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item haec sententia probatur omnibus argumentis , quibus supra probatum est esse peccatum contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris.