Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quæst. 9. art. 3. expressè tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mẽdacium perniciosum. Probatur hæc sententia his argumentis. Primò. Mendaciũ perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiā , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, lædit enim famam proximi, ergo. ¶ Secũdò . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatæ tutela, ergo peccat mortaliter cōtra iustitiam. Antecedes probatur. Nā mendaciũ cum intrinsecè sit malũ , non potest esse mediũ proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item hæc sententia probatur omnibus argumẽtis , quibus supra probatum est esse peccatũ contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris.