PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quod obijcere falsum crimen in tali casu sit mendacium perniciosum & peccatum mortale contra iustitiam ex genere suo. Haec conclusio probatur, tum argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ΒΆ Secunda conclusio . Probabilius & verosimilius est, quod obijcere falsum crimen in tali casu est peccatum veniale mendacij, non tamen est peccatum mortale contra iustitiam , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendacium enim habet intrinsecam malitiam a qua neque per diuinam potentiam separari potest, neque aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quaest. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius & verosimilius, quod obijcere falsum crimen ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquam continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifeste sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc quod interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solum contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiam si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu.