PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quòd obijcere falsum crimen in tali casu sit mendaciũ perniciosum & peccatũ mortale cōtra iustitiā ex genere suo. Hæc cōclusio probatur, tũ argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda cōclusio . Probabilius & verosimilius est, ꝙ obijcere falsum crimẽ in tali casu est peccatũ veniale mendacij, nō tamen est peccatum mortale cōtra iustitiā , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendaciũ enim habet intrinsecā malitiā à qua neque per diuinā potentiā separari potest, neq; aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quæst. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius & verosimilius, quòd obijcere falsum crimẽ ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquā continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifestè sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc ꝙ interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solũ contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiā si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu.