ARTICVLVS III.Vtrùm aliquis debeat contumelias sibi illatas sustinere.

Source
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciā audaciam nutrit conuitiantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis conuitianti respondere.
¶ 2 Præterea. Homo debet plus se diligere, quàm alium. Sed aliquis non debet sustinere, quòd alteri cō uitium conuitium inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. Qui imponit stulto silentium, iras mitigat, ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas.
¶ 3 Præterea. Non licet alicui vindicare seipsum, secũdum secundum illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed aliquis non resisterido contumeliæ, se vindicat, secundum illud Chrysostomi
, Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non debet silendo sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere.
SED contra est, quod dicitur in Psalm. 37. Qui inquirebant mala mihi; locuti sunt vanitates. Et postea subdit. Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut patientia necessaria est in his, quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicun tur. Præcepta autẽ autem patientiæ in his quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi habẽda habenda , sicut ait Augustinus
in libro de sermone Domini in monte, exponens illud præ ceptum Domini. Si quis percusserit te in vna maxilla præbe ei & aliam, vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, Quid me cædis? vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba cō tumeliosa contumeliosa , quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratũ paratum ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maximè propter duo. Primò quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de cætero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorũ Prouerbiorum vicesimosexto. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo propter bonũ bonum multorũ multorum , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius
dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentiũ detrahentium sibi verba compescere, ne eorum prædicationem non audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant.
AD primum ergo dicendum, quod | audaciam conuitiantis contumeliosè, debet aliquis moderatè reprimere, scilicet propter officium charitatis, non propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur Prouer. 26. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.
AD secundum dicendum, quòd in hoc quòd aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cùm aliquis repellit contumelias proprias. Magis autẽ autem videtur hoc prouenire ex charitatis affectu.
AD tertium dicendum, quòd si aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad iracũdiam iracundiam prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens dare locum iræ, hoc est laudabile. Vnde dicitur Eccles. 8. Non litiges cum homine linguato, & non struas in ignem illius ligna.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium est in hoc articulo, An liceat offenso aliā aliam contumeliā contumeliam obijcere cōtumelianti contumelianti ad repellendam priorem contumeliam? Supponẽdum Supponendum est in primis, quòd obijcere contumeliam ei, qui prius intulit, animo impatienti & vindictæ gratia, non est licitum, sicuti non est licitũ licitum percutere eum qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est vindicta, nulli autem est licitum vindicari propria autoritate.
In hac parte est certa cōclusio conclusio . Licitũ Llicitum est verbis defendere propriũ proprium honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum, etiam si crimen quod ego obijcio occultum sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quæst. 64. art. 7. ergo licet verbis defendere proprium honorem, etiam si inde sequatur dehonoratio alterius. Item probatur omnibus argumentis quibus supra quæst. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris.
Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quæst. 9. art. 3. expressè tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mẽdacium mendacium perniciosum. Probatur hæc sententia his argumentis. Primò. Mendaciũ Mendacium perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiā iustitiam , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, lædit enim famam proximi, ergo. ¶ Secũdò Secundò . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatæ tutela, ergo peccat mortaliter cōtra contra iustitiam. Antecedes probatur. Nam mendaciũ mendacium cum intrinsecè sit malũ malum , non potest esse mediũ medium proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item hæc sententia probatur omnibus argumẽtis argumentis , quibus supra probatum est esse peccatũ peccatum contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris.
PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quòd obijcere falsum crimen in tali casu sit mendaciũ mendacium perniciosum & peccatũ peccatum mortale cōtra contra iustitiā iustitiam ex genere suo. Hæc cōclusio conclusio probatur, tum argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda cōclusio conclusio . Probabilius & verosimilius est, quod obijcere falsum crimẽ crimen in tali casu est peccatũ peccatum veniale mendacij, non tamen est peccatum mortale cōtra contra iustitiā iustitiam , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendaciũ mendacium enim habet intrinsecā intrinsecam malitiā malitiam à qua neque per diuinā diuinam potentiā potentiam separari potest, neq; neque aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quæst. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius | & verosimilius, quòd obijcere falsum crimẽ crimen ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquā aliquam continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifestè sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc quod interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solũ solum contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiā etiam si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu.
Ad argumenta in contrarium. Ad primũ primum respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifestè: quoniam. per tale mendacium ego non lædo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem.
Ad secundum respondetur, quòd hic tantum asserimus, quòd iste talis non peccat cō tra contra iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quæ veluti per accidens se habet respectu iustitiæ.
Loading...