SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens. COMMENTARIVS. DVbium est in hoc articulo, An liceat offenso aliā contumeliā obijcere cōtumelianti ad repellendam priorem contumeliam? Supponẽdum est in primis, quòd obijcere contumeliam ei, qui prius intulit, animo impatienti & vindictæ gratia, nō est licitum, sicuti non est licitũ percutere eum qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est vindicta, nulli autem est licitum vindicari propria autoritate. In hac parte est certa cōclusio . Licitũ est verbis defendere propriũ honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum, etiam si crimen quod ego obijcio occultum sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quæst. 64. art. 7. ergo licet verbis defendere proprium honorem, etiam si inde sequatur dehonoratio alterius. Item probatur omnibus argumentis quibus supra quæst. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris. Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quæst. 9. art. 3. expressè tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mẽdacium perniciosum. Probatur hæc sententia his argumentis. Primò. Mendaciũ perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiā , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, lædit enim famam proximi, ergo. ¶ Secũdò . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatæ tutela, ergo peccat mortaliter cōtra iustitiam. Antecedes probatur. Nā mendaciũ cum intrinsecè sit malũ , non potest esse mediũ proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item hæc sententia probatur omnibus argumẽtis , quibus supra probatum est esse peccatũ contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris. PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quòd obijcere falsum crimen in tali casu sit mendaciũ perniciosum & peccatũ mortale cōtra iustitiā ex genere suo. Hæc cōclusio probatur, tũ argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda cōclusio . Probabilius & verosimilius est, ꝙ obijcere falsum crimẽ in tali casu est peccatũ veniale mendacij, nō tamen est peccatum mortale cōtra iustitiā , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendaciũ enim habet intrinsecā malitiā à qua neque per diuinā potentiā separari potest, neq; aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quæst. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius & verosimilius, quòd obijcere falsum crimẽ ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquā continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifestè sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc ꝙ interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solũ contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiā si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu. Ad argumenta in contrarium. Ad primũ respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifestè: quoniam. per tale mendacium ego non lædo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem. Ad secundum respondetur, quòd hic tantum asserimus, quòd iste talis non peccat cō tra iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quæ veluti per accidens se habet respectu iustitiæ.